
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 8 von 13 ![]() |
|
et in his omnibus satisfacturus Serenissimus Princeps.
Ne autem vasalli vel subditi hinc inde vel ob metum poenæ vel malo
genio ducti transfugientes novarum simultatum semina jacere pos-
sint, cavetur ne huiusmodi transfugæ cuiuscunque generis, et ob quas-
cunque causas ex neutra parte ullo pacto recipiantur, quin imo quoties
ad Serenissimum Principem pervenerint, protinus Serenissimus Princeps
eos ad Suam Cæsaream Regiamque Maiestatem remittet, nec ulla occulta
inibit cum ipsis Consilia, vel quicquam machinabitur, quod in Maiesta-
tis suæ damnum, aut præiudicium vergere possit. Id quod etiam simili
modo Sacra Cæsarea Regiaque Maiestas sincere Serenissimo Principi præ-
stabit, neque suo hac in parte officio ullo pacto defutura est.
Quod si quando Serenissimus Princeps ac eiusdem Hæredes et posteri mascu-
li auspice Christo per occasiones opportunas ex terra ultra Tÿbiscum ali-
quid e manibus Turcicis eripere et liberare poterunt, id Serenissimo Prin-
cipi, ac eius posteris cedere debebit.
Quoniam vero Matrimonium cum filia Illustrissimi Bavariæ Ducis hos
omnes tractatus eo firmius concludere, et confirmare debet, ac Sacræ Cæsa-
reæ Regiæque Maiestatis erga Serenissimum Principem benevolentiam auge-
re et conservare Sacra Cæsarea Regiaque Maiestas sua authoritate interim
dum horum articulorum ratificatoriæ literæ a Serenissimo Principe adfe-
runtur, omnia cum Illustrissimo Duce, vel si eius consensum omni
etiam major<i> studio et diligentia adhibita, obtinere nequeat, cum Duce
Juliacensi tractabit, et divino auxilio conficere ac componere omnino
sperat, ut tanquam pro finali, ille, qui ratificationem allaturus est,
Seite 8 von 13 ![]() |